monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 4
VIBI GALLI. Nullo mihi felicior videor quam quod Miltiadis pretium fui. alligatus iacebat Persicae potentiae vindex, libertatis publicae adsertor; alligatus iacebat crimen ingratae civitatis. Adulteram dimittam, patiar adulteram, qui non tam glorior, quod filius sum Miltiadis quam quod vicarius? quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si adulterum solum occidero, exulandum est; quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. 'Uterque magnum beneficium dedistis (et) statim, dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. ' Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: 'ubi sunt illae manus, quae solvere Miltiadem? ' non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; feci quod soleo: nihil aliud respexi quam patrem.